monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 7, 2
Novissima autem eius amara quasi absinthium, et lingua eius acuta quasi gladius biceps. Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus eius penetrant, per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus eius et investigabiles. Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius . Haec etsi ad sectam haereticorum censeantur praecipue referenda, ab adulationis fraude non aliena sunt.